- FRANGERE
- FRANGEREapud Stat. Theb. l. XI. v. 28.Armenti Reges magno leo fregit hiatu,comminuere est, a magno hiatu proprium leonum, Barthius ad l. Unde frequens de leonibus haec locutio, apud Poetas, eundem Theb. l. 5. v. 353. Horat. Carm. l. 1. Od. 23. v. 10.Getulusve Leo, frangere persequor.Senec. Troade, et iam Homerum Il. λ.Ω᾿ς δὲ λέων ἐλάφοιο ταχείης νήπια τἐκναΡ῾ηϊδίως ξυέναξε ————In Sacris quoqueve usitata. 1. Reg. c. 13. v. 27. Tradidit eum Dominus leoni, et fregit eum. Et v. 29. non fregit asinum, i. e. ossa eius non comminuit neque contrivit. Vide quoque Es. c. 38. v. 13. et Dan. c. 6. v. 24. Indequeve Arabibus confractor dicitur leo, uti docet Bochart. Hierozoici Parte Prior. l. III. c. 2. Uti autem carnem et membra ferarum unguibus discerpit ac dilacerat, quod Hebraeis est, Gap desc: Hebrew, sic ossa illarum frangit dentibus quod iisdem Gap desc: Hebrew. Quo fine cataphractum ei os, ut ait Phile, propter septum dentium, quorum tanta firmitas et durities, ut ex iis collisis ignis, tamquam de silice, eliciatur. Quapropter leones his maxime valere, canit Anacreon Ode 2.Φύςις κέρατα ταύροις,Ο῾πλάς δ᾿ ἔδωκεν ἵπποις,Ποδωκίην λαγωοῖςΛέουςι χάςμ᾿ ὀδόντων. κτλ.Vide quoqueve supra in voce Dens: et de aliis verbi huius notionibus Isaac. Casaub. Not. ad illud Persii Sat. 5. v. 50.Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.Apud quem eundem Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 86. ubi de Thebaide Statii publice exhibita, verba.Sed cum fregit subsellia versu,quae in notam victi Papinii trahit Scalig. idem Vir eruditus, de signe victoriae eius explicat, quasi plausu et κρότῳ, euge et sophos acclamantium, subsellia fracta indigitare voluerit Satyricus, vide confirmantem eius sententiam Casp. Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 2. v. 214.Exspectata dies, laeto regalia coetu.ut et quae suo loco de hoc Poeta dicta, nec non infra Grande sophos. Sic Gronovio frangi proprium verbum de insessis toris atqueve incumbendo depressis. Auf. Ep. 2. v. 15.Gramineos nunc frango toros ————Claud. in laude Serenae, Carm. 29. v. 91.———— Si placido cessissent lumina somno,Purpura fulgebat violae fractura cubileGramineum ————i. e. praebitura se ad frangendum, in cubilis vicem, parata frangi, ut cubile. Stat. de coma Glauciae,———— crinemque decorumFregisset rosea lasciva Thalia coronae.Ubi frangi vult erinem exstructum, cum superimposita corona deprimitur et sic q destruitur etc. Hinc frangere clivum, pro superare inque eum invadere, apud Senec. frangere mammas, Ezech. c. 23. v. 8. et 34. alia: Item fragilis culcita, apud Mart. l. 14. in Apoph. Epigr. 162. cuius epigraphe Foenum.Fraudata tumeat facilis tibi culcita plumaNon venit ad duros pallida cura toros.Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 22. Ut de ritu frangendi facro aliquid aspergam, in prima S. Cenae institutione, DOMINUS noster panem benedictum fregit, Matth. c. 26. v. 26. more a cenis Iudaicis desumpto, ubi Paterfamilias, peractâ benedictione, panes frangebat et distribuebat. Christumque secuti Apostoli panem fregisse leguntur, unde et κλάςις τοῦ ἄρτου S. Caena dicta Actor. c. 2. v. 42. Quod et in Ecclesia vet. per plura saecula observatum est, uti docer Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. poster. l. 7. c. 10. §. 19. ubi ritus huius mysterium explicat. At in celebratione Paschatis Exod. c. 12. v. 46. Nullum os agno Paschali frangi Deus voluit. Quod de minusculis quidem ossibus non intelligunt Iudaei; sed ad generalem Dei legem quis excipiat quicquam? Quin ad agni ossa videtur alludi verbis Davidis Psalm. 34. v. 21. Omnia ossa eius servat Deus (ne unum quidem frangitur. Et ipse Maimonides scribit, idem esse, si quis durum os, aut tenerum confringat, Pasch. c. 10. s. 3. Et quidem videri poterat ea Lex ad id pertinuisse, quod raptim Israelitae edereiussi fuerant. Neque enim, qui properant, in emedullandis ossibus tempus terunt, qua fere de causa franguntur. Sed et in ea lege latebat mysterium, de quo vide Ioh. c. 19. v. 36. plura vero hanc in rem, apud Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 50. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.